vixit autem Sarra centum viginti septem annis
et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra
Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios
Heth dicens
advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri
vobiscum ut sepeliam mortuum meum
responderuntque filii Heth
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis
sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te
poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios
videlicet Heth
dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam
mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte
agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in
possessionem sepulchri
habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque
ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam
civitatis illius dicens
nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod
loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est
praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
adoravit Abraham coram populo terrae
et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut
audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam
mortuum meum in eo
respondit Ephron
domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti
siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est
hoc sepeli mortuum tuum
quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron
postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos
argenti et probati monetae publicae
confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat
spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et
omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis
qui intrabant portam civitatis illius
atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca
agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra
Chanaan
et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae
in possessionem monumenti a filiis Heth